monumenta.ch > Plinius > sectio 67

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 67
{XXII} insula in Gange est magnae amplitudinis, gentem continens unam, nomine odogalingam. ultra siti sunt Modubae, Molindae, Uberae cum oppido eiusdem nominis magnifico, Modressae, Praeti, Calissae, Sasuri, Passalae, Colebae, Orumcolae, Abali, Thalutae. rex horum peditum L equitum IIII elephantorum IIII in armis habet. validior deinde gens Andarae, plurimis vicis, XXX oppidis quae muris turribusque muniuntur, regi praebet peditum C equitum II elephantos M. fertilissimi sunt auri Dardae, Setae vero et argenti.